monumenta.ch > Cassiodorus > 35 > 5 > sectio 9 > 25
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXIV. Quod discedentibus episcopis fuerit Constantius indignatus. <<<     >>> XXVI. Quomodo Athanasius furorem Constantii denuo declinaverit

Cassiodorus, 5, CAPUT XXV. De synodo in Nicaea Thraciae celebrata.

1 Ursacius autem eiusque consentanei ab Italia discedentes, venerunt ad civitatem Thraciae nomine Nicaeam: quo brevi tempore commorantes aliud fecere concilium. Et lectam in Arimino expositionem fidei Graeco interpretantes eloquio publicatam confirmaverunt; et postea divulgabant eam esse fidem quae ab universali concilio et dictata esset et edita in Nicaea; ut similitudine nominis Nicaeni simpliciores hac subreptione deciperent: putabant enim in Nicaea Bithyniae esse dictatam fidem.
2 Sed nihil profuit eis tale commentum. Post paululum namque confusi atque derisi sunt. [SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 141.]
Cassiodorus HOME

bav823.181 bav824.134 bnf1603.89